Friday, September 15, 2006

oposiciones valencia 2006: prueba 1

'At enim delectat artium notitia multarum.' Tantum
itaque ex illis retineamus quantum necessarium est. An tu
existimas reprendendum qui supervacua usibus comparat et
pretiosarum rerum pompam in domo explicat, non putas
eum qui occupatus est in supervacua litterarum supellectile?
Plus scire velle quam sit satis intemperantiae genus est. Quid
quod ista liberalium artium consectatio molestos, verbosos,
intempestivos, sibi placentes facit et ideo non discentes
necessaria quia supervacua didicerunt? Quattuor milia libro-
rum Didymus grammaticus scripsit: misererer si tam multa
supervacua legisset. In his libris de patria Homeri quaeritur,
in his de Aeneae matre vera, in his libidinosior Anacreon an
ebriosior vixerit, in his an Sappho publica fuerit, et alia quae
erant dediscenda si scires. I nunc et longam esse vitam nega!
Sed ad nostros quoque cum perveneris, ostendam multa
securibus recidenda. Magno inpendio temporum, magna
alienarum aurium molestia laudatio haec constat: 'o homi-
nem litteratum!' Simus hoc titulo rusticiore contenti: 'o
virum bonum!' Itane est? annales evolvam omnium gentium
et quis primus carmina scripserit quaeram? quantum tem-
poris inter Orphea intersit et Homerum, cum fastos non
habeam, conputabo? et Aristarchi notas quibus aliena
carmina conpunxit recognoscam, et aetatem in syllabis con-
teram? Itane in geometriae pulvere haerebo? adeo mihi
praeceptum illud salutare excidit: 'tempori parce'? Haec
sciam? et quid ignorem? Apion grammaticus, qui sub
C. Caesare tota circulatus est Graecia et in nomen Homeri
ab omnibus civitatibus adoptatus, aiebat Homerum utraque
materia consummata, et Odyssia et Iliade, principium adie-
cisse operi suo quo bellum Troianum conplexus est. Huius
rei argumentum adferebat quod duas litteras in primo versu
posuisset ex industria librorum suorum numerum continen-
tes. Talia sciat oportet qui multa vult scire.
Non vis cogitare quantum temporis tibi auferat mala vale-
tudo, quantum occupatio publica, quantum occupatio
privata, quantum occupatio cotidiana, quantum somnus?
Metire aetatem tuam: tam multa non capit.
Sen. Ep Moral 88

0 Comments:

Post a Comment

<< Home