Friday, May 08, 2009

Solución examen 6-IV-09




Friday, September 15, 2006

oposiciones valencia 2006: prueba 2-b

PARIS HELENAE
Hanc tibi Priamides mitto, Ledaea, salutem,
quae tribui sola te mihi dante potest.
Eloquar, an flammae non est opus indice notae,
et plus quam vellem iam meus extat amor?
ille quidem lateat malim, dum tempora dentur
laetitiae mixtos non habitura metus,
sed male dissimulo; quis enim celaverit ignem,
lumine qui semper proditur ipse suo?
si tamen expectas, vocem quoque rebus ut addam
uror! habes animi nuntia verba mei.
parce, precor, fasso, nec vultu cetera duro
perlege, sed formae conveniente tuae.
Iamdudum gratum est, quod epistula nostra recepta
spem facit, hoc recipi me quoque posse modo.
quae rata sit, nec te frustra promiserit, opto,
hoc mihi quae suasit, mater Amoris, iter;
namque ego divino monitune nescia pecces
advehor, et coepto non leve numen adest.
praemia magna quidem, sed non indebita, posco;
pollicita est thalamo te Cytherea meo.
hac duce Sigeo dubias a litore feci
longa Phereclea per freta puppe vias.
illa dedit faciles auras ventosque secundos
in mare nimirum ius habet orta mari.
perstet et ut pelagi, sic pectoris adiuvet aestum;
deferat in portus et mea vota suos.
Attulimus flammas, non hic invenimus, illas.
hae mihi tam longae causa fuere viae,
nam neque tristis hiemps neque nos huc appulit error;
Taenaris est classi terra petita meae.
nec me crede fretum merces portante carina
finderequas habeo, di tueantur opes!
nec venio Graias veluti spectator ad urbes
oppida sunt regni divitiora mei.
te peto, quam pepigit lecto Venus aurea nostro;
te prius optavi, quam mihi nota fores.
ante tuos animo vidi quam lumine vultus;
prima tulit vulnus nuntia fama tui.
Nec tamen est mirum, si sic cum polleat arcus,
missilibus telis eminus ictus amo.
sic placuit fatis; quae ne convellere temptes,
accipe cum vera dicta relata fide.
Ov. Her XVI 1-40

oposiciones valencia 2006: prueba 2-a

Qua in re primum illud reprehendo et accuso, cur in re
tam vetere, tam usitata quicquam novi feceris. Ingenio
aliquid adsecutus es? Tot homines sapientissimos et cla-
rissimos, qui illam provinciam ante te tenuerunt, prudentia
consilioque vicisti? Est tuum, est ingeni diligentiaeque
tuae: do hoc tibi et concedo. Scio te Romae, cum praetor
esses, edicto tuo possessiones hereditatum a liberis ad
alienos, a primis heredibus ad secundos, a legibus ad libi-
dinem tuam transtulisse; scio te edicta superiorum omnium
correxisse et possessiones hereditatum non secundum eos
qui proferrent, sed secundum eos qui dicerent testamentum
factum dedisse; easque res novas abs te prolatas et inventas
magno tibi quaestui fuisse scio; eundemque te memini
censorias quoque leges in sartis tectis exigendis tollere et
commutare, ne is redimeret cuia res esset, ne pupillo tutores
propinquique consulerent quo minus fortunis omnibus
everteretur; exiguam diem praefinire operi qua ceteros ab
negotio excluderes, ipse in tuo redemptore nullam certam
diem observares. Quam ob rem novam legem te in de-
cumis statuisse non miror, hominem in edictis praetoriis, in
censoriis legibus tam prudentem, tam exercitatum,non,
inquam, miror te aliquid excogitasse; sed quod tua sponte
iniussu populi sine senatus auctoritate iura provinciae
Siciliae mutaveris, id reprehendo, id accuso. L. Octavio
et C. Cottae consulibus senatus permisit ut vini et olei
decumas et frugum minutarum, quas ante quaestores in
Sicilia vendere consuessent, Romae venderent, legemque
his rebus quam ipsis videretur dicerent. Cum locatio
fieret, publicani postularunt quasdam res ut ad legem adde-
rent neque tamen a ceteris censoriis legibus recederent.
Contra dixit is qui casu tum Romae fuit, tuus hospes,
Verres,hospes, inquam, et familiaris tuus,Sthenius hic
Thermitanus. Consules causam cognorunt; cum viros
primarios atque amplissimos civitatis multos in consilium
advocassent, de consili sententia pronuntiarunt se lege
Hieronica vendituros. Itane vero? Prudentissimi viri
summa auctoritate praediti, quibus senatus legum dicen-
darum in locandis vectigalibus omnem potestatem permi-
serat populusque Romanus idem iusserat, Siculo uno
recusante cum amplificatione vectigalium nomen Hiero-
nicae legis mutare noluerunt: tu, homo minimi consili,
nullius auctoritatis, iniussu populi ac senatus, tota Sicilia
recusante, cum maximo detrimento atque adeo exitio ve-
ctigalium totam Hieronicam legem sustulisti?
Cic. Verr.2 lib III 16-20

oposiciones valencia 2006: prueba 1

'At enim delectat artium notitia multarum.' Tantum
itaque ex illis retineamus quantum necessarium est. An tu
existimas reprendendum qui supervacua usibus comparat et
pretiosarum rerum pompam in domo explicat, non putas
eum qui occupatus est in supervacua litterarum supellectile?
Plus scire velle quam sit satis intemperantiae genus est. Quid
quod ista liberalium artium consectatio molestos, verbosos,
intempestivos, sibi placentes facit et ideo non discentes
necessaria quia supervacua didicerunt? Quattuor milia libro-
rum Didymus grammaticus scripsit: misererer si tam multa
supervacua legisset. In his libris de patria Homeri quaeritur,
in his de Aeneae matre vera, in his libidinosior Anacreon an
ebriosior vixerit, in his an Sappho publica fuerit, et alia quae
erant dediscenda si scires. I nunc et longam esse vitam nega!
Sed ad nostros quoque cum perveneris, ostendam multa
securibus recidenda. Magno inpendio temporum, magna
alienarum aurium molestia laudatio haec constat: 'o homi-
nem litteratum!' Simus hoc titulo rusticiore contenti: 'o
virum bonum!' Itane est? annales evolvam omnium gentium
et quis primus carmina scripserit quaeram? quantum tem-
poris inter Orphea intersit et Homerum, cum fastos non
habeam, conputabo? et Aristarchi notas quibus aliena
carmina conpunxit recognoscam, et aetatem in syllabis con-
teram? Itane in geometriae pulvere haerebo? adeo mihi
praeceptum illud salutare excidit: 'tempori parce'? Haec
sciam? et quid ignorem? Apion grammaticus, qui sub
C. Caesare tota circulatus est Graecia et in nomen Homeri
ab omnibus civitatibus adoptatus, aiebat Homerum utraque
materia consummata, et Odyssia et Iliade, principium adie-
cisse operi suo quo bellum Troianum conplexus est. Huius
rei argumentum adferebat quod duas litteras in primo versu
posuisset ex industria librorum suorum numerum continen-
tes. Talia sciat oportet qui multa vult scire.
Non vis cogitare quantum temporis tibi auferat mala vale-
tudo, quantum occupatio publica, quantum occupatio
privata, quantum occupatio cotidiana, quantum somnus?
Metire aetatem tuam: tam multa non capit.
Sen. Ep Moral 88